Текстов песен в базе: 1 277 701
Angelus Ad Virginem

Angelus Ad Virginem

Anúna Michael McGlynn

Текст песни

Angelus ad virginem
Subintrans in conclave
Virginis formidinem
Demulcens, inquit «Ave!
Ave, regina virginum:
Coeli terraeque dominum
Concipies et paries intacta
Salutem hominum;
Tu porta coeli facta
Medela criminum.»
«Quomodo conciperem
Quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem
Quae firma mente vovi?»
«Spiritus sancti gratia
Perficiet haec omnia
Ne timeas, sed gaudeas
Secura, quod castimonia
Manebit in te pura
Dei potentia.»
Ad haec, virgo nobilis
Respondens inquit ei
«Ancilla sum humilis
Omnipotentis Dei
Tibi coelesti nuntio
Tanti secreti conscio
Consentiens et cupiens videre
Factum quod audio
Parata sum parere
Dei consilio.»
Angelus disparuit
Et statim puellaris
Uterus intumuit
Vi partus salutaris
Qui, circumdatus utero
Novem mensium numero
Hinc exiit et iniit conflictum
Affigens humero
Crucem, qua dedit ictum
Hosti mortifero
Eia Mater Domini
Quae pacem reddidisti
Angelis et homini
Cum Christum genuisti!
Tuum exora filium
Ut se nobis propitium
Exhibeat, et deleat peccata
Praestans auxilium
Vita frui beata
Post hoc exsilium
Поделиться ссылкой:
Короткая ссылка: https://tekstpesni.ru/s/4hwT

Тексты других песен исполнителя

© 2017–2025 Тексты песен
Все тексты песен на сайте размещены пользователями, редакцией или собраны из открытых источников.
При копировании материалов ссылка на сайт обязательна.
Связаться
Уважаемые обладатели прав на музыку! На сайте не выкладывается музыка, ее нельзя скачать, послушать и тому подобное.