Текстов песен в базе: 1 277 465
Puccini: Vexilla Regis Prodeunt

Puccini: Vexilla Regis Prodeunt

Coro Di Milano Giuseppe Verdi Riccardo Chailly Roberto de Thierry Джакомо Пуччини

Текст песни

Vexilla Regis prodeunt;
Fulget Crucis mysterium
Quo carne carnis conditor
Suspensus est patibulo
Confixa clavis viscera
Tendens manus, vestigia
Redemptionis gratia
Hic immolata est hostia
Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceae
Ut nos lavaret crimine
Manavit unda et sanguine
Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine
Dicendo nationibus:
Regnavit a ligno Deus
Arbor decora et fulgida
Ornata Regis purpura
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere
Beata, cuius brachiis
Pretium pepndit saeculi:
Statera facta corporis
Praedam tulitqu tartari
Fundis aroma cortice
Vincis sapore nectare
Iucunda fructu fertili
Plaudis triumpho nobili
Salve, ara, salve, victima
De passionis gloria
Qua vita mortem pertulit
Et morte vitam reddidit
O Crux ave, spes unica
Hoc Passionis tempore!
Piis adauge gratiam
Reisque dele crimina
Te, fons salutis Trinitas
Collaudet omnis spiritus:
Quibus crucis victoriam
Largiris adde praemium
Поделиться ссылкой:
Короткая ссылка: https://tekstpesni.ru/s/6PW1

Тексты других песен исполнителя

© 2017–2025 Тексты песен